monumenta.ch > Plinius > sectio 73

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 73
{XXXVII} Arabia etiamnum et ladano gloriatur. forte casuque hoc et iniuria odorum fieri plures tradidere, caprasque, maleficum alias frondibus animal, odoratorum vero fruticum adpetentius, tamquam intellegant pretia, carpere germinum caules praedulci liquore turgentes destillantemque ab iis casus mixtura sucum inprobo barbarum villo abstergere. hunc glomerari pulvere, incoqui sole, et ideo in ladano caprarum pilos esse. sed hoc non alibi fieri quam in Nabataeis, qui sunt ex Arabia contermini Syriae.